Puer natus in Bethlehem


Puer natus in Bethlehem, Alleluia.
Unde gaudet Jerusalem. Alleluia.

Hic jacet in præsepio, Alleluia.
Qui regnat sine termino. Alleluia.

Cognovit bos et asinus, Alleluia.
Quod puer erat Dominus. Alleluia.

Reges de Sabâ veniunt, Alleluia.
Aurum, thus, myrrhum offerunt. Alleluia.

Intrantes domum invicem, Alleluia.
Novum salutant principem. Alleluia.

De matre natus virgine, Alleluia.
Sine virili femine; Alleluia.

Sine serpentis vulnere, Alleluia.
De nostro venit sanguine; Alleluia.

In carne nobis similis, Alleluia.
Peccato sed dissimilis; Alleluia.

Ut redderet nos homines, Alleluia.
Deo et sibi similes. Alleluia.

In hoc natali gaudio, Alleluia.
Benedicamus Domino: Alleluia.

Laudetur sancta Trinitas, Alleluia.
Deo dicamus gratias. Alleluia.


MUSICA: Federico Caudana, Organista e M° di Cappella del Duomo di Cremona (1878 – 1963)


 

Betlemme, in ebraico בֵּיִת לֶחֶם, [Beit Lehem], lett. “Casa del Pane” significa “Città del pane” (dove “Lekhem” = “Pane”)