Puer nobis nàscitur


Puer nobis nascitur
Rector angelorum;
in hoc mundo pàscitur
Dòminus dominorum. Amen.

In praesepe pònitur,
sub foeno jumentorum,
cognovit bos et àsinus
Christum Regem caelorum.

Hinc Herodes tìmuit
magno cum tremore:
infantes et pùeros
occidit prae dolore.

Qui natus ex Maria
die hodierna,
perducat nos cum gràtia
ad gàudia superna.

Angeli laetati sunt
etiam de Deo.
Cantaverunt: Gloria
sit in excelsis Deo.

Nos de tali gàudio
concinamus choro,
in chordis et organo
benedicamus Domino.

Laus et jubilatio
nostro sit in ore,
et semper angélicas
Deo dicamus gràtias. Amen.

 


 

MUSICA: Federico Caudana, Organista e M° di Cappella del Duomo di Cremona (1878 – 1963)