Dies est laetitiae


Dies est laetitiae! in hortu regali,
nam processit hòdie clàustro virginali;
Puer admiràbilis, vultu delectàbis,
in humanitate: qui in aestimàbilis
est et inefàbilis in Divinitate.

In obscuro nòscitur illustrator solis;
stàbulo repònitur, Princeps terrae molis;
fasciuatur déxtera qui affixit sidera,
cum caelos extendit ìngemit vagìtibus,
Qui tonatin nùbibus dum fulgur descendit.

Christe, qui nos pròperiis mànibus fecisti
et pro nobis ìmprobis nasci voluisti:
Te devote pòscimus:laxa quod peccàvimus,
non sinas perire, post mortem, nos mìseros,
sed tecum ad sùperos iùbeas venire.


 

  • TESTO: 
  • MUSICA: lauda (XV sec.)