Vangelo secondo S.Matteo – nascita di Gesù – latino vulgata di S.Girolamo


Simone Cantarini, San Matteo e l'angelo, 1645-1648

Simone Cantarini, San Matteo e l’angelo, 1645-1648

Vulgata di S.Girolamo (latino)

Cap.1
1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David
regem
6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
7 Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem
Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero
habens de Spiritu Sancto
19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam
coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

Capitolo 2

1 Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt
Hierosolymam
2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem
eum
9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi
erat puer
10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera aurum tus et murram
12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
13 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in
Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
14 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium
meum
16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et
in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
17 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
18 vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
19 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
20 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
21 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
22 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes
Galilaeae
23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur