1554 – Contra Hebraeos


Julius Tertius An IV 29.05.1554 – XXXII

Contra Hebraeos retinentes libros Thalmudi , &x alias, in quibus nomen Jesu Salvatoris Nostri &x c. cum blasphemia aut alias ignomi nominatur

Universalis, singulis Venerabilis Fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, ac dilectis filiis aliis locorum Ordinariis. Salutem Apostolicam Benedictionem.

Cum sicut nuper non fine animi nostri S.R.E. Cardinales Haereticae pravitatis in universa Republica Christiana Inquisitores Generales, certum Hebraicorum librorum volumen Ghemarot Thalmud nuncupatum, nonnulla indigna, & legem divinam, othodoxamque fidem offendentia continens, de mandato nostro damnaverint, & igne comburi fecerint, nihilominus inter ipsos Hebraeos adhuc esse dicantur diversi libri diversas contra Christum Redemptorem nostrum, eiusque Sanctissimum Nomen, & honorem, blasphemias, & ignominias continentes.

§.1. Nos in praemissis opportune providere volentes, vobis, & vestrum cuilibet per praesentes committimus, & mandamus, quatenus singulis universitatibus Hebraeorum infra limites juridictionis vestrae consistentibus ex parte nostra intimetis, & notificetis, quod elapsis quattuor mensibus a die intimationis, & notificationis hujusmodi, omnes, & singuili libri, in quibus Nomen Jesu Salvatoris nostri, quod Jesevi honori dicitur, cum blasphemia, aut alias ignominiose nominatur, tam in eorum Synagogis, & Iocis publicis, quam privatis domibus, & alias ubique locorum diligentissime exquirantur, & qui libros hujusmodi penes se quoquo modo habere reperti fuerint, debitis poenis, tam pecuniariis, & confiscationis bonorum, quam si eorum contumacia, aut qualitas delicti id exegerit, corporis etiam ultimi supplicii, ac alias prout a fide Christi apostantes puniuntur, irremissibiliter puniantur, & nihilominus eisdem quattuor mensibus elapsis per vos, vel alium, seu alios, quos ad hoc duxeritis deputandos, libros huiusmodi cum omni diligentia inquiratis, & studiose investigetis, inquirique, & investigari faciatis, & eos, quos libros huiusmodi penes habere reperitis, poenis quibus apostantes praesati puniuntur, omnino, & irremissibiliter puniatis.

§. 2. Non permittentes de cetero eosdem Hebraeos (qui in memoriam Passionis Dominicae a Sancta Matre Ecclesia tolerantur, ut aliquando mansuetudine nostra allecti ad verum Christi lumen divino afflante spiritu, convertantur) as quibus etiam Apostolica auctoritate fungentibus occasione cujusvis fortis librorum apud eos existentium, dummodo blasphemiam, ut praefertur, non contineant, nisi de nostro expresso mandato, quomodolibet vexari, aut molestari, Contradictiores quoslibet, & rebelles, ac vobis in praemissis non parentes per sententias censuras, & poenas Ecclesiasticas, ac etiam pecuniaris, & poenas Ecclesiastiacas, ac etiam pecuniaris arbitrio vestro moderandas, & applicandas, ac alia oportuna juris remedia appellatione posposita, compescendo, ac legitimis super his habendis ervatis processibus, sententias, censuras, & poenas praedictas etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachi saecularis.

§. 3. Non obstantibus Constitutionibus, & Ordinationibus Apostolicis, ac ipsorum Hebraeorum etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis flatutis, & consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, & litteris Apostolicis sub quibuscumque tenoribus, & formis, ac cum quibusvis clausulis, & decretis quomodolibet concessis, ac etiam iteratis vicibus approbatis, & innovatis. Quibus omnibus, eorum tenores praesentibus pro expressis habentes & c.

§. 4. Et quia difficile foret &c.

Datum Romae apud S.Petrum, sub annulo Piscatoris, die 29.Maii 1554, Pont. nostri anno V.